라틴어 문장 검색

Quando usus venerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erat, conplicabant, volumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 10:1)
id lorum litteris ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 12:1)
ne forte a destructione veterum novi subinde errorum surculi ex ipsa mala complexione mentis pullulent, eoque res recidat, ut errores non extinguantur se permutentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:3)
Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장10)
Et erit in die illa: stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudae ibunt aquae, et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Settim.
(불가타 성경, 요엘서, 4장18)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.
(불가타 성경, 아모스서, 9장13)
Quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius! Frumentum succrescere facit iuvenes, et mustum virgines.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장17)
At ex fructibus surculorum valentiores uvae, ficus, nuces, pamulae quam quae poma proprie nominantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장23)
Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, vinum aut dulce aut vehemens aut mustum aut magnae vetustatis valentissimi generis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장46)
26. Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia iurulenta, mustum, atque etiam id vinum, cui nihil adhuc aetatis accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장1)
tum deinde ea musto implenda est, coquendumque id, donec omnia, quae indita sunt, liquata in unitatem quandam coeant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장34)
Malagmata vero atque emplastra pastillique, quos trochiscos Graeci vocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odor eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장11)
galbani sine surculis sescunciam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장120)
aut ubi surculus corpori infixus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장366)
Surculum vero, si fieri potest, oportet vel manu vel etiam ferramento eicere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장374)

SEARCH

MENU NAVIGATION